Latin
ASTRONOMIAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 92
Unproofread scanNot analysed yet
Vt plurimum autem in primis quiescera solemus, cum vlteriores sectiones sensu difficillimè notentur, &vix alia ratione, quam per analogiam innotescant. Quomodo distinguuntur inter se circuli in sphaera, &orbes in Theorijs? Alij ad Sphaerae Materialis &Theoriarum constitutionem requiruntur. Alij vero in eis fabricari non solent. Sed his in praesentia omißis, de illis dicemus, quandoquidem hi ex illis facile intelligi possunt. Quot &qui sunt Circuli qui in Sphara materiali fabricari solent? Decem: Aequinoctialis, Zodiacus, Duo Coluri. Hos rizon, Meridianus, Duo Tropici, &duo Polares. Quot modis hi circuli inter se distinguuntur? Tribus potißimum modis. Quae est prima distinctio Circulorum sphaerae materialis, alij sunt maxi mi, alij minores. Qui sunt Maximi? Aequinoctialis, Zodiacus, Duo coluri, Horizon. Meridianus. His enim in sphaera alij maiores dari