Latin
ii
Michael Mästlin, Epitome astronomiae ii
Unproofread scanNot analysed yet
PRINCIPI AC DOMINO, D. LVDOVICO DVCI VVIRTEMbergensi ac Teccensi, Comiti Mompeligardi &c. Domino suo clementißimo. ALOMONEM SAPItiae nomine post homines natos celeberrimum sacrae Literae commendaturae, contentae esse non potuerunt praedicatione pietatis et studij eius in Templi extructione, cultusque diuini institutione, nec non prudentiae &dexteritatis in iudicijs faciendis diuinitus inspiratae, adeo vt similis ei ante ipsum non fuerit, nec post ipsum surrexerit: quin etiam laudes eius à solida Philosophiae, singularumque &omnium eius partium cognitione amplificaret. Ipsa enim testatur Sapientissimum Regem non modo ad omnia aenigmata, quibus à Regina Saba tentabatur, taliter respondisse, I. Reg. 10 vt nihil quicquam ipsum latuerit; sed etiam tria millia Prouerbiorum, &5000. carminum, cantilenarum, &I. Reg. 4. comparationum (ad vitam bene informandam) esse locutum, &de omnium rerum quaecunque sunt, natura disputasse, vt ad eius sapientiam audiendam cuncti populi ex vniuersis regnis confluxerint, eamque admirati sint. Praeterea quousque hanc summam rerum omnium, &totius Philosophiae notitiam, qua à pueritia erudiebatur, deduxerit, &à quo acceperit, eadem sacra Scriptura indicat. Deus, inquit, mihi dedit senSap. 7.