Latin
iii
Michael Mästlin, Epitome astronomiae iii
Unproofread scanNot analysed yet
tentiose loqui, dignaque datis cogitare, quoniam ipse sapientiae dux est, &sapientum conformator. Nam in manu eius sumus tam nos, quam sermones nostri, simulque omnis sapientia &operum scientia. Ipse enim veram rerum omnium, quae sunt, cognitionem mihi dedit, qua Mundi constitutionem, &virtutes Elementorum, initium, finem &medium temporum, Solstitiorumque vicissitudines, tum permutationes tempestiuitatum, atque annorum circulos, &stellarum dispositiones, &naturas animalium, bestiarum iras, ventorum impetus, cogitationes hominum, plantarum differentias, radicum virtutes cognoscerem, &quaecunque sunt tam abscondita, quam manifesta didici, nam Artifex omnium Sapientia me docuit. Ex quibus facile animaduerti. mus, quo in loco Sapientissimus rex habuerit philosophiae studia, &quanti eadem facienda sacrę literae velint: Quod scilic. disciplinarum notitiae, ratiocinationes, disputationes, bonorum malorumque distinctiones, de rerum naturalium, numerorum, magnitudinum proprietatibus, de motuum corporum coelestium certitudine, de causarum &effectuum connexione, de rerum terra nascentium naturis cognitiones, humanis mentibus diuitus inspirentur, &inspiratae exuscitentur.