Latin
LINEAE PARALLELAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xl
Unproofread scanNot analysed yet
LINEAE PARALLELAE, aequidistantes, sunt quae in eodem plano existentes, etsi vtrinque in infinitum producantur, nunquam concurrunt. PLANA PARALLELA siue SVPERFICIES PARALLELAE sunt, quae nulla parte ad se inclinant, hoc est, quae si in infinitum producantur, non concurrunt. FIGVRA, est, quae sub aliquo, siue aliquibus terminis, compraehenditur. Figurarum alia est Superficialis vel Plana, alia Solida seu Corporea. FIGVRA SVPERFICIALIS vel PLANA est, quae in superficie aliqua descripta, duas tantùm dimensiones habet, videlicet longitudinem &latitudinem. Appellatur propriè Superficialis, &generaliter sumpto vocabulo (minus tamen propriè) Planis, cum plana figura tantùm sit in plana superficie, illa autem etiam in sphaerica: FIGVRA SOLIDA vel CORPORAEA, quae in corpore aliquo descripta, tres dimensiones habet. CIRCVLVS, vsitato modo sic definitur. Est figura plana, vna circumducta linea contenta, in cuius medio punctum est, à quo omnes lineae ductae ad scircumferentiam, sunt inter se aequales. Potest etiam sic definiri. Circulus est figura plana, quam describit linea recta circa terminum alterum quiescentem circumducta.