Latin
ANGVLVS SPHAES
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xxxix
Unproofread scanNot analysed yet
ANGVLVS MIXTVS, qui curua &recta linea, in plano, vel partim curuis, partim planis superficiebus, in corpore includitur. Eius species est Angulus segmenti. Est autem ANGVLVS SEGMENTI, qui sub recta &circuli circumferentia compraehenditur. III. Secundum angulorum quantitatem: Angulorum alius est Rectus, alius Obliquus. Et horum alius est Obtusus, alius Acutus. ANGVLVS RECTVS est, quem duae lineae in eadem superficie, vel tres in pluribus superficiebus, quarum vna cum altera efficit angulos vtrinque aequales, compraehendunt. Angulum rectum planum rectilineum, Euclides sic definit. Quando recta super rectam consistens, angulos vtrinque aequales fecerit: Rectus est vterque aequalium angulorum. Ista linea verò insistens appellatur Perpendicularis. Est autem PERPENDICVLARIS LINEA, quae super aliam lineam consistens, angulos vtrinque aequales efficit. ANGVLVS OBLIQVVS, est quem duae vel plures lineae, quarum vna cum alia efficit angulos vtrinque inaequales, compraehendunt ex vtraque parte. ANGVLVS OBTVSVS est, qui maior est recto. ANGVLVS ACVTVS est, qui minor est recto.