Latin
xvii
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xvii
Unproofread scanNot analysed yet
vestrae Collegio viuerem, coepi has praesentis Epitomes quaestiones conscribere, quas tamen vix dum coeptas toto tempore intermedio, alijs occupationibus detentus, absoluere non potui. Iam nunc autem cum me ab alijs illis curis &negocijs liberiorem, in Sparta hac Mathematica fideliter exornanda totum deditum esse conueniat: coepti mei non immemor, Epitomen illam ad manus reuocatam tandem, Deo Astrorum Rectore cooperante, qua potui diligentia absolui. Eam etsi initio singulariter in vsum eorum, quos Cels. vestra vel in Coenobijs, vel in augustissimo Tubingensi suo Collegio fouet, quos etiam compertum habeo, toto hoc tempore, quo me in ea occupatum resciuerunt, auidissime editionem expectare, sicut etiam ipsorum gratia magni viri autoritate multa pollentes crebro apud me, vt editionem maturarem, institerunt, conscribere ceperam: Quia tamen illiusmodi Astronomiae elementa passim vbique desiderantur: in lucem publice datam omnibus Astronomiae tyronibus &studiosis, totique literariae Reip.