Latin
xviii
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xviii
Unproofread scanNot analysed yet
hanc meam Epitomen fruendam propono, ea spe fretus, labores istos meos propter ipsos elucubratos, non fore irritos, &vigilias ipsorum huic Epitome propter Astronomiae cognitionem dicatas, non fore infrugiferas. In deligendo autem Mecoenate, cui libellum hunc dedicarem, Princeps illustriss. Domine clementiss. Celsitudinem vestram praeterire nullo modo potui, non tàm quia mei meorumque studiorum, sicut &eorum, quorum desiderij gratia hi mei labores initio sunt suscepti, nutrix munificentissima est, quàm quia clementissimo fauore, auxilio, &ope omnia literarum bonarum studia, doctosque literatos complectitur, cuius, praeter alia plurima, argumentum hoc postremum non est: quod Cels. vestra tanta cura &studio iunioribus quasi