Latin
STLIN GOEPPINGENSIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xxvii
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quae primo libro tractantur non Sphaerica tantum, seu vnius partis, sed Astronomica, hoc est, partis vtriusque sunt, nam ea omnia tam ad secundorum motuum si modo non magis, quam ad motus primi phaenomena saluanda adhibentur. Hanc methodum seu potius intentum authoris secutus etiam sum ego libro primo. Principia seu potius vocabula quae ad Astronomiam ex Geometria asciscuntur, quae nonnulli authorem non bene intellectum sequentes, peculiarem Isagoges Astronomiae partem esse censent, lubenter omisissem, cum non ex Astronomia, sed ex Geometria petenda &discenda sint: attamen cum tyrones nondum versatos in Euclide, non necesse sit ad omnes Euclidis libros prius discendos &deuorandos ablegare, quam ad hanc Isagogen admittantur, praemisi loco prolegomenon voculas illas, quarum cognitio tyroni ad sequentia intelligenda sufficere potest. In ijs vt plurimum retinui vsitatas, &vulgò iam ante cognitas definitiones, si modo non imperfectae fuerint. Fundamentis positis &demonstratis, proximum esse vidit Ioannes de Sacro Buscho, vt hypotheses quibus apparentiae motuum demonstrantur, superaedificentur. Igitur secundo Tractatu Circulos sphaerae materialis, velut primi motus apparentiarum hypotheses exponit. In quorum explicatione, si intentum eius, quod ex omnium simul considera tione elucescit, examinemus, ista agere intendit. 1. Circulorum definitiones seu descriptiones indicat. 2. Appellationes, &distinctiones seu diuisiones, si quae sint, recenset. 3. Ad quae phaenomena motus um demonstranda adhibeantur, siue quos vsus aut officia in tota Astronomica scientia habeant, docet.