Latin
STLIN GOEPPINGENSIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xxviii
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hunc scopum praefixum ego etiam libro secundo, non tantum in nonnullis, sed in omnibus circulis respexi. Ordinem in pauculis inuerti, Methodo, quae generaliora semper praemitti praecipit, sic postulante. Verum cum primus liber, sicut tota ista Isagoge. tam theorica quam sphaerica sit: ideo hoc nostri authoris intentum ad Theorias etiam, eadem ratione &via Orbes secundorum mobilium tractando, extendi. Tertio libro idem authoris nostri intentum sum executus, in explicandis &demonstrandis diuersis phaenomenon primi motus generibus, nisi quod Ascensiones Astronomicas ortui poetico, tanquam natura priores, praemisi. Hic liber est totus &solus Sphaericus. Veruntamen non tractantur in eo phaenomena, quatenus ab artificibus obseruantur, sed quatenus tyronum ratio requirit. Denique Quarto libro Authorem secundam Astronomiae partem ex professo aggredi voluisse, facile patet, si diligenter expendantur singula, quae ibi traduntur: At quod negocio huic non pari modo, quemadmodum primo motui, satisfactum est, temporis illius aetati, vt ante dictum, condonandum puto. Mibi vero omnino videtur, secundorum mobilium phaenomena, plenius proponenda, ipsamque Astronomiam omnibus numeris, prout Isagoges ratio exigit, absoluendam esse.