Latin
STLIN GOEPPINGENSIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xxx
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde fit, vt ista obscuritate &imperfectione tyrones decepti, in falsam opinionem delabantur, ex qua sese extricare non possunt. Quare vbicunque opus sse existimaui, loco scholiorum nonnulla scriptura magis gracili scripta, quin etiam schemata (nam haec res non contenta est nudis verbis, sine oculari delineatione doceri) quaestionibus apponi curaui. Sic itaque in hac tanta rerum nullo modo praetereundarum copiae factum est, vt libellus hic praeter spem &expectationem intra manus creuerit. Quod autem, Lector candide &optime, non pauca hac meaepitome tradita, aliena seu diuersa à sententia &calculo aliorum esse videntur, si scilicet tractationem, calculum praesertim tabularum insertarum, vel etiam ipsas res consideres, (sicut ex collatione videbis) ne rogo offendaris, priusquam &haec mea, &aliorum placita acriori censura examinaueris.