Latin
STLIN GOEPPINGENSIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xxxi
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim si feceris, intelliges, me non, quemadmodum multi consueuerunt, voluisse alienas tabulas, aut sententias &opiniones saepe male consutas &compilatas describere, nisi prius eas iustas proprio cale culo &censura depraehenderim; Nam multis exam perimentis animaduerti, non semper tutum esse alienam sententiam, sicut &aliorum tabulas, propter authorum existimationem, approbare, nisi proprio calculo de certitudine earum constet. Tu vero, Candide Lector, Vosque Tyrones optimae spei fruimini his grato quo decet animo. Hoc si factum fuerit dabo operam, vt sicut haec Astronomiae Elementa, ita tota Mathesis dilucidior tradita vobis innotescere poßit. Valete.