Latin
DE M. MICHAELE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xxxii
Unproofread scanNot analysed yet
Os vultumque homini tollere ad astra dedit.
Quò patriam veram, superi miracula Coeli
Suspiceret: summum &quaereret inde Deum.
Felices igitur nimium, nimiumque beatos:
AEthera qui ingenio supposuêre suo.
Gratulor ergo tibi: teque ô MAESTLINE beatum
Praedico: quòd proprium munus opusque facis.
Tu Coelum, &Coeli pulcherrima sidera spectas:
Sidera quasque habeant illa vel illa vices.
Tu nosti, divus quascunque COPERNICUS artes
Tradidit: &sumus quas PTOLEMAEUS habet:
Artificesque alios: &quas vigilante tabellas
RHEINHOLDI studio Prussica terra dedit.
Id tua de diris monumenta relicta Cometis
Monstrant: quos binos tempora nostra vident.
Illud Ephemerides multo sudore paratae
Testantur: studii signa polita tui.
Hoc testatur idem doctus tuus ille libellus
De Coelo praesens: dignus ubique legi.
Perge igitur, felix, studiis servire juventae:
Cunctaque quae tibi sunt munera, praesta aliis.
Describas RADIO, coeli, labentibus annis,
Errantes sphaeras stelliferumque globum,
Faxit id omnipotens rerum moderator, Olympun
Qui regit arbitrio fataque cuncta suo.
Errata obiter animaduersa. Prior
numerus paginam, alter lineam paginae indicat. Pag. 21li. antepen. lege vnde etiam. 25. 1. varietatum. 41. 23. De loco Terrae. 71. li. 4à fin. De loco Terrae. 88. 3. quinquies. 89. 17. pro explicat, leg. comprobat. 96. vlt. continent. 134. 4. θεωρητοι. 143. 18. Ex ale titudine. 197. 16. Verificetur. 202. 8. pro 142 leg. 152. 205. vlt. ascensiones rectas. 216. in schemate pro ort. scribe occ. &pro occ. scribe ort. 253. 20. reliquas. 281. 40. percepti biles. INEPITOMEN ASTRO