Latin
DE M. MICHAELE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xxxi-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE M. MICHAELE MAESTLINO MATHEMA TICO EXIMIO ELOGIVM IOANNIS PAPII Medicinae Doctoris, &Organi Aristotelici in inclyta Heidelbergen. sium Academia Professoris. Vm Diuine tuos monstras Maestline labores, Cedere te nulli sedulitate doces. Sed facit exiguo haec forsan discrimine paucis Te aequalem, quos nunc inuidus orbis habet. Qui verò ingenij te nobilitate vel aequet. Vel superet, non haec tempora ferre puto. Seu res, seu methodum spectem: monumenta referta Doctrinâ insigni perspicio esse tua. Laetare ô dulcis patria ô Germanica tellus, Heidelberga &ab hoc gaudia ciue cape Sis quoque grata Deo coeli studiosa Iuuentus Hunc tibi quòd supero misit ab orbe virum. Quicquid enim perijt multis iam turpiter annis: Quicquid &obscurum circulo inesse potest: Hic reddet, planum faciet PRAECEPTOR, in ipsum Sese effudit enim gratia tota poli. DE EODEM, THOMAE FINCK FLENS, burgensis Carmen. Elices animas illas, queis scandere coelum Est curae, vatum docta caterva vocat. Et merito: siquidem finem propriumque secutae Naturae peragunt munera justa suae. iam, qui cuncta, Deus, spectare animalia terras,