Latin
MCTAELI
Michael Stifel, Arithmetica integra 105
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen Euclides uoluit eos omnino esse nihil, cum eis pulchre usus sit, tanquam numerorum imaginibus, praesertim in suo decimo, ubi eos sub duplici consideratione tractauit, uide licet in propositionibus prioribus, tractauit eos tanquam abstractos, nomine quantitatum: &in reliquis propositionibus libri illius, tractauit eos tanquam contractos, recto uidelicet &pulchro ordine. Quòd enim Euclides uocabulo quantitatis noluerit li neas, superficies, atque corpora generaliter, hoc loco tractare, sed potius abstractos numeros irrationales, quos postea tracta ret contractos, uidetur ipse satis indicare, &primo in definitio nibus. Aliter enim loquitur de commensurabilitate &imcom mensurabilitate quantitatum, atque aliter de commensurabilitate &incommensurabilitate linearum, ut studiose significasse uide atur, lineas non comprehendi sub quantitatis uocabulo, eo loco. Si autem lineas non uult comprehendi sub eo nomine, quid tum uolet? Num copora &superficies? At corporum nullam facit mentionem per totum librum decimum. Et ne quidem superficies curat in decimo tractare, nisi quantum ratio dicendorum de lineis ipsum cogit. In cuius rei signum species superficierum irrationalium, data opera, dissimulat, ac negligit adeò, ut ne illas quidem nominare uoluerit. Sic enim propositione LXV. dicit: Si duae superficies coniungantur, quarum altera sit rationalis, altera uero medialis &c. Dicere autem poterat, Si fuerit superficies binomialis &c. Et propositione sequenti, cum dicere potuisset, Si fuerit superficies binomialis tertiae aut sextae speciei. sic dixit; Cum coniunctae fuerint duae superficies mediales (has solummodo, id est, mediales, ex irrationalibus nominat) incommensurabiles &c. Sic propositione 103 simili dissimula tione noluit nominare residuales superficies primae &quartae speciei. Et sequenti propositione noluit nominare superficies residnales secundae &quintae speciei, cum tamen de his speciebus ageret. Et similiter propositione 105 noluit nominare superficies residuales tertiae &sextae speciei, ut certo scias eum de superficiebus nihil agere uoluisse in decimo, nism quantum linearum irrationalium expositio hoc exegisset. Sed de his etiam alibi dicam in locis suis. De definitionibus decimi libri Euclidis.