Latin
Caput III
Michael Stifel, Arithmetica integra 105-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput III. DINTEGRAM tractationem numerorum irrationalium, pertinet liber decimus elementorum Geometriae Euclidis. Ideo uolo illum huc ad me recipere, suspectamque illius difficultatem (Deo uolente) profligare, &à definitionibus eius incipere. In definitionibus autem phrasim propositionum suarum paucis subindicat, easque nihilominus uice argumenti posuisse uidetur, quòd ordine meminerit quantitatum, linearum, superficierumque, &à superficiebus ad lineas postea reuersus sit. VPrimo meminit quantitatum, dicens: Q uantitates quibus fuerit vna quantitas eas numerans, commensurabiles dicuntur. Vt Vg 216, &Vg 600, numerat Vg 24 &c. Quibus uero non fuerit vna quantitas communis eas numerans, dicuntur incommensurabiles. ut VZIS &V38I62. Volo hic à principio huius tractationis meae ponere figuram, (ut pagina uersa uides) in qua omnia quae de definitionibus dicenda ueniunt, tanquam in speculo quodam inspicere possis. faciet quadratum lineae ABV2486: &quadratum lineae BD faciet Vg1944. Et scies iam quantitatem VgG esse mensuram com munem utriusque quantitatis. Scies etiam Vg 54 (id est, triplam ad Vg 6) numerare utranque. Atque isto modo facile dabis quotquot uolueris exempla quantitatum commensurabilium. Haec ideo dixi, ut intelligas quàm commodum sit considerare numeros, modò ut sunt abstracti, modò ut sunt contracti.