Latin
108.5 to 108.7
Michael Stifel, Arithmetica integra 108.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Illae autem lineae, quae neque longitudine, neque potentia commensurabiles sunt, lineae positae (sicut sunt BC, &MP) dicuntur solummodo irra tionales, apud Euclidem. VTertio meminit Euclides superficierum non alia ratione, quàm quòd illis utatur ad usum, pro lineis, commodum, atque ex eis ratiocinetur ad lineas, ut iam dicam. Dicit itaque: Omnis quadrata superficies, à qua per hypothesim ratiocinamur, di citur rationalis. Et superficies ei commensurabiles dicuntur rationales. Eidem autem non communicantes, dicuneur irra tionales. Latera veroque in illas quabratas superficies possunt, dicuntur irrationalia. Propositione decimaquinta sui decimi, inchoat Euclides cursum ratiocinationis suae principalem, à superficie rationali, contenta sub lineis rationalibus in longitudine, ut suo loco uidebimus. Scilicet (ut &hoc loco etiam hanc rem parum tanga mus) sicut lineam quadrati ABNM, superioris figurae, quam Costam uocant, cogitur uocare rationalem: sic lineam quadrati BDFG etiam uocat rationalem, cum utraque linearum sit costa quadrati rationalis. Licet autem quadrata illa duo, specie non differant, cum unum aeque sit rationale ut alterum, lineae tamen quadratorum illorum inueniuntur differre specie. Atque ita ex superficiebus duabus rationalibus quadratis, ratiocinatur, &colligit tandem duas species suas rationalium linearum. Deinde sicut lineam BD uocat rationalem, à quadrato suo rationali, cu ius est costa, sic lineam BC uocat medialem, à quadrato suo mediali, cuius est costa. Atque ita ex talibus lineis quadratorum, uidelicet medialium, format sibi Euclides speciem irrationalium linearum primam.