Latin
Caput III
Michael Stifel, Arithmetica integra 109
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua in definitionibus faciliora sunt, quàm ut expositione egeant: scilicet quadratum lineae ab, praesupponitur tali ratio cinationi, quali Euclides omnia inuenit, quae proposuit, à propositione sui decimi quintadecima usque in finem libri illius &e Et superficies, inquit, que illi sunt commensurabiles (ut est quadratum lineae bd) dicuntur rationales. Eidem autem non commensurabiles (ut est quadratum lineae be, item quadratum lineae mp uel pf, constans ex duobus quadratis rationalibus, figurae nostrae, &superficie qui duplicata) dicuntur irra tionales. Latera vero (sic redit à superficiebus ad lineas, ut osten dat se omnia quae de superficiebus dicit, dicere propter lineas) que in illas quadratas superficies possunt (ut est linea ab, item linea mp) dicuntur irrationalia. Quia sunt, ut oportet, longitudine &potentia irrationalia. De speciebus numerorum irrationalium.