Latin
ADDITIONE
Michael Stifel, Arithmetica integra 11
Unproofread scanNot analysed yet
Dicuntur autem numeri perfecti, qui coaceruatione omnium par tium suarum aliquotarum seipsos restituunt praecise, ut partes senarij aliquotae omnes sunt hae, 1. 2. 3. Et hae simul coaceruatae restituunt senarium. Hac ratione imperfecti sunt, qui ex collectione suarum partium aliquotarum omnium, uel plus fa ciunt (ut 220. facit collectione suarum partium 284) uel minus faciunt, ut 284. facit collectione suarum partium 220. VInuentio numerorum perfectorum pariter impariterque parium, hac pictura ostenditur. EE. Vides autem hunc ordinem esse Progressionem pariter parium, &quemlibet terminum habere socium. Poteris autem conponere ex huiusmodi Progressione singulos numeros perfectos, suo ordine, ut nullus obmittatur. Hoc modo. A maiore inter duos combinatos, subtrahe unitatem, &residuum multiplica per minorem, tunc semper habebis numerum Exempla. perfectum. in 7. facit 28. Et sic de alijs in infinitum. VHaec est ergo Progressio numerorum perfectorum. Mira admodum sunt perfectorum numerorum rationes. Quam