Latin
ADDITIONE
Michael Stifel, Arithmetica integra 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
uis enim paruum usum habeant numeri perfecti, in rebus Arith meticis, iucundum tamen est cernere, ut sub tam mira raritate eorum inter numeros alios, proferri tamen possint seu inueniri tam prompte, &modo tam facili, ordineque tam pulchro. Tra didit autem Euclides modum inueniendi propositione ultima li bri noni. Et post eum Boetius. Vides autem compositionem numerorum perfectorum esse ex maxime diuisibilibus numeris, ut sunt pares pariter: &ex mi nime diuisibilibus, ut sunt impares incompositi.