Latin
158
Michael Stifel, Arithmetica integra 158
Unproofread scanNot analysed yet
Sic autem proponit: VQuelibet superficies rectangula, quam continent due linee, in longitudine rationales, rationalis est. Vides certe, ut primam speciem rationalium linearum, id est ronnalium simplicitur, seu (ut textus loquitur) rationalium longitudine, uoluerit honestare propria propositione, alioqui sic proposuisset: VQuaelibet superficies rectangula, quam continent duae lineae rationales, comensurabiles in longitudine, rationalis est. Vt autem differant duae proportiones hae (quarum tamen prior Campani. altera Theonis esse uidetur) sequens figura luculenter declarat. Scilicet quadrangulum ABCD pertinet ad priorem propositionem. Quadrangulum uero ACFE, partinet ad posteriorem praecedentium. Non autem discernit textus propositionis altera parte longiores superficies, à superficiebus quadratis, ut significet utrasque superficies rectangulas esse utiles ad institutum suum. Id quod in sequentibus propositionibus manifeste probat, in quibus de utrisque expressis uerbis disserit. Quòd si rationem propositionis huius peculiarem aliquis à me petat, illud respondendum esse censeo, quod ex utraque specie quadrangulorum rectangularium proueniunt lineae rationales secundae speciei (id est, rationales potentia tantum) per lineas rationales primae speciei. Nam quaelibet superficies quadrata, contenta sub lineis longitudine ratio nalibus, diametrum habet lineae rationalis secundae speciei, id est, rationalis potentia tantum: &hoc nunquam fallit. At si superficies quadrata rationalis, contineatur sub lineis rationalibus secundae speciei (id est, sub lineis potentia tantum rationalibus) diameter modò linea primae speciei rationalium, modò secundae speciei erit. Nam si costa quadrati fecerit /248, faciet diameter eius /396. Sed si costa fecerit /g50, faciet diameter eius 10. Superficies uero rationalis, contenta sub lineis rationalibus primae speciei (. i. longitudine rationalibus) inaequalibus, facit diametrum rationalem secundae speciei, si caueantur proportio nes laterum, quas posui capite praecedenti, circa propositionem elementarem primam. Nam sub proportionibus illic positis, fa cient diametrum, seu diagonalem lineam, primae speciei, &c. De propositione posteriore, quae est apud Camp. 16. Nista propositione quae apud Campanum est 16, apud Theonem uero 21, magis placet textus Theonis quàm Campani: sicut in superiori magis placuit textus Cam