Latin
158
Michael Stifel, Arithmetica integra 158-2
Unproofread scanNot analysed yet
pani quàm Theonis. Hac enim ratione uident ambae species rationalium linearum pulchrae propositae. Sic autem habet textus, Theonis sententia. VCum adiuncta fuerit linee rationali, superficies rationa lis rectangula, latus eius secundum erit rationale, laterique primo commensurabile. Campanus autem ponit suam sextamdecimam, ita ut sit conuersa suae quintaedecimae, quemadmodum Theon suam 21, hanc ponit ut sit conuersa suae uigesimae. Sic autem habet Campani propositio. VCum adiuncta fuerit lineae rationali in longitudine super ficies rationalis rectangula, latus eius secundum erit rationale in longitudine, laterique primo in longitudine commensurabile.