Latin
161
Michael Stifel, Arithmetica integra 161
Unproofread scanNot analysed yet
Vncupauerat (in propositione praecedenti) partes instrumentales medialium linearum, uidelicet lineas ratiodnales, potentia tantum commensurabiles: ideo nunc (propositione hac) ostendit modum reductionis medialium ad huiusmodi partes instrumentales, dicens: VCum adiuncta fuerit linee rationali in longitudine, superficies equalis quadrato linee medialis, latus eius secundum potentialiter tantum rationale erit, laterique primo in longitubine incommensurabile. Certe non curat Euclides hoc, ut ista propositio sit conuersa prioris, aliàs lineae rationali non addidisset determinationem hanc, in longitudine. Et confirmat hoc meam sententiam de duabus propositionibus linearum rationalium, paulo superius recitatam. Neque enim illae debuerunt esse ad inuicem conuersae praecise. Hoc autem curat &agit Euclides, ut hanc speciem irrationalium linearum (id est, medialium) expediat propositio nibus similibus, ijs propositionibus, quas de singulis alijs speciebus erat positurus. Sic autem uidebis eum tractare singulas species irrationalium linearum reliquas, ut (cum reliquae species omnes praeter hanc primam contineant lineas compositas, aut tanquam compositas) post tractationem partium compositio nis earum, incipiat tractate partes earum instrumentales, idque non aliter faciat quàm hic, uidelicet ut una propositione doceat inuentionem uniuscuiusque speciei, &alia significet reductionem ad easdem partes instrumentales, mediante linea rationali in lon gitudine, cui applicata sit superficies quadrangula rectangula &c. Est autem propositio ista facilis, maxime si exemplum adhibeas. Recipiamus itaque exemplum superioris propositionis.