Latin
162
Michael Stifel, Arithmetica integra 162
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet superficies ABCD (quae aequalis est quadrato EDGH, estque hoc quadratum lineae medialis HG) applicata est lineae rationali in longitudine BC. Ergo necesse est, ut latus alterum superficiei ABCD, uidelicet AB sit potentia tantum rationale, &lateri BC incommensurabile. Propositio tertia medialium, quae Campano est 21. Minis linea commensurabilis linee mediali, medialis est. Vt si diameter circuli sit linea medialis, necesse est ut etiam semidiameter eiusdem circuli sit linea medialis. Et quamuis hoc generaliter uerum sit, nihilominus tamen uoluit Euclides de qualibet specie sua ponere propositionem spe cialem, de re hac, forte ut commensurabilium &incommensu rabilium considerationem faceret commendatiorem. Sed de his suis locis dicam. Data itaque linea mediali quaedam mediales ei commensura biles erunt in longitudine. Vt huic VzουG, haec (3896. Et quaedam potentia tantum, ut huic V286, haec Vgg 24. Et quaedam ei neutro modo commensurabiles erunt, ut huic Vzυ6, haec V2gI2. De propositione quarta medialium linearum, quae Theoni est 25. Reui propositione hac, mediale non excedit mediale, Mrationali parumper dissimulata, donec suum alium locum inueniat, pro ea nunc illam uideamus, quam Theon facit uigesimam quintam. VOuelibet superficies quam continent due linee mediales, commensurabiles in longitudine, medialis est. Exemplum. VggI2 Sed miram hic uide naturam linearum, ex collatione media lium &rationalium potentia tantum. Mediales lineae potentia tantum commensurabiles, continent aliquando superficiem rationalem, ut habet propositio sequens. At si longitudine sint commensurabiles, nunquam possunt continere superficiem rationalem, ut dicit propositio haec.