Latin
Cap. XVII
Michael Stifel, Arithmetica integra 164
Unproofread scanNot analysed yet
faciet AC, 24. Itaque ex AB &AC, erit binomialis liSic si AB faciat Vg 24, fa ciet ACV348. Itaque ex AB &AC erit binomialis linea haec, V348––7824. Nascuntur deinde ex binomialibus lineis reliquarum specie rum irrationalium lineae. Quod ut fiat, suis locis singulis expli cabunt propositiones ad haec positae ab Euclide. Et cum contrariorum eadem sit disciplina, pulchre opponitur resolutio compositioni, per aliam propositionem Euclidis sequentem, quae apud Campanum est 36. Ea sic dicit: VImpossibile est binomium diuidi in duas alias lineas, quam ex quibus coniunctum est et nominatum, sub earum termino. Obserua hic, ut de prima specie irrationalium (id est, de medialibus lineis) nulla propositio huiusmodi compositionis &resolutionis posita sit, neque poni potuerunt tales. Sed de singulis reliquis speciebus, tales aliquas posuit Euclides. Hac igitur ratione separata est species medialium linearum, à speciebus reliquis, tanquam simplex à compositis, &à compositarum similibus, ut in superioribus capitibus de hac re plura me dixisse arbitror. Itaque binomialis linea resoluitur in duas lineas illas ex quibus est composita, quae uidelicet sunt rationales potentia tantum commensurabiles. Vt (exempli gratia) 12–/748 diuidi tur in 12 &V348: &impossibile est ut binomium illud diuida tur in duas alias lineas quae sint rationales potentia tantum commensurabiles. Sunt autem partes illae positae 12 &V248. ex quibus nominatum est hoc binomium 12–/348 sub earum partium termino seu descriptione, qualem habet propositio praecedens, id est, prima capitis huius propositio. Potest quidem 12––V348 diuidi in 6 &6–/248. item in alijs. Sed ex talibus diuisionibus non fiunt duae lineae rationales, potentia tantum commensurabiles. Sequitur tertia huius capitis propositio, quae apud Campanum est 17. Duas lineas inuenire rationales, potentia tantum com mensurabiles, quarum longior plus possit breuiore, quadrato linee sibi in longitudine commensurabilis. Praemissis duabus propositionibus quae de binomijs loquuntur generaliter, sequuntur nunc duae aliae, quae de binomijs loquuntur specialiter. Harum prior est, quam nunc tractamus, ea est apud Campanum 17 Euclidis, at apud Theonem est 30 Euclidis. Proponit uero haec inuentionem binomialium linea rum, primi ordinis seu primae speciei: quales rursum subdiuiduntur in tres species alias. id est, in binomia prima, in secunda &in tertia. Inuentio autem illa quam proponit propositio haec, optime perficitur secundum propositionem elementarem tertiam sic. Regula inuentionis huius, Recipe duas lineas rationales commensurabiles, quarum proportio non sit tanquam numeri quadrati ad numerum qua dratum, &inter eas constitue medium proportionale, &linea dupla illius medij, erit portio binomij breuior. Linea uero composita ex duabus receptis lineis, erit portio binomij longior. ExemSint receptae 8 &6, erit medium proportionale inter eas Vg 48. Vnde portio binomij minor, erit Vg192: &14 erit portio eius maior. Itaque binomium inuentum sic stabit, 14–V8192.