Latin
Cap. XVII
Michael Stifel, Arithmetica integra 165
Unproofread scanNot analysed yet
Huius ordinis binomia, uidelicet prima, secunda, &tertia, sunt quadrata. Et de illorum inuentione sunt problemata tria sequentia. VBinomium primum inuenire. Recipe duas lineas longitudine rationales, quarum propor tio non sit tanquam numeri quadrati ad numerum quadratum, &operare iuxta regulam proximam superius positam. Vt si receperis 6 &I8, respondebit figura propositionis elementaris tertiae (quae superius data est folio 155). Scilicet AD fa ciet Vg432, eritque portio binomij minor, &AB faciet 24. Vnde hoc erit binomium primum hoc modo inuentum, 24–V3432. VBinomium secundum inuenire. VBinomium tertium inuenire. Recipe duas lineas potentia tantum rationales, quae sint commensurabiles, ita tamen ut non habeant ad inuicem proportionem numeri quadrati ad numerum quadratum; &operare iuxta regulam superius positam. Et si inter receptas duas inciderit medium proportionale, quod sit longitudine rationale, tunc produces binomium secundum. Si autem medium proportio nale fuerit potentia tantum rationale, tunc produces binomium tertium. Exemplum primi. Recepta figura folij 155, recipe pro linea AC(3243, &pro CB recipe V327, tunc DC faciet 9. Ergo AD faciet 18, &AB faciet V3432. Vnde binomium secundum sic stabit in numeris, V3432–18: scilicet BAD faciet nunc binomium secundum. Exemplum secundi. Recepta figura hic suprà indicata, recipe pro linea ACV354, &pro CB recipe Vg 6, tunc DC faciet V318. Ergo AD faciet Vg 72: &AB faciet V396. Itaque BAD faciet modò binomium tertium hoc, Vg 96––/872. Sequitur propositio quarta capitis huius, quae est Campani 18. VDuas lineas inuenire rationales, potentia tantum com mensurabiles, quarum longior plus possit breuiore, quantum est quadratum linee sibi incommensurabilis in longitudine. Proponit haec inuentionem binomiorum ordinis secundi, id est, binomiorum non quadratorum, uidelicet quartorum, quintorum, &sextorum. Et sumitur regula inuentionis huius iuxta propositionem elementarem quartam. Regula. Recipe lineam rationalem, quam diuide in duas lineas irrationales longitudine &potentia incommensurabiles, &inter eas constitue medium proportionale, &erit linea dupla ad me dium illud, breuior portio binomij inueniendi. Linea uero, quae primo fuerat recepta, erit portio binomij eiusdem longior. Exemplum. Sit recepta linea, faciens 24, hanc diuido in 12–V812, &12–7312, medium proportionale inter partes diuisionis illius facit Vg132. Ergo portio binomij breuior, faciet V3 528: &lon gior portio eiusdem, faciet 24. Itaque inuentum binomium sic VBinomium quartum inuenire. Recepta figura propositionis elementaris quartae (superius ostensa folio 156) recipe pro AB lineam longitudine rationa lem: ut si AB faciat 24, diuido eam in 12––/848, &12–7348. id est, in AC &CB: erit igitur medium proportionale inter par tes diuisionis huius hoc, V3528. Erit igitur AD (id est, breuior portio binomij inueniendi) Vg2112: longior autem portio, erit AB, faciens 24. Binomium quintum inuenire. VBinomium sextum inuenire. Recipè pro AB lineam potentia tantum rationalem. Vt si AB faciat Vg 96, diuide eam in Vg 24––V88 &V324–V88, id