Latin
Cap. XVII
Michael Stifel, Arithmetica integra 168-2
Unproofread scanNot analysed yet
lum, equale quadrato Sinomij, latus eius secundum erit binomium primum. Vt, sicut uides in figura iam data, rectangulum ABCD (quod aequale est quadrato EFGB) adiungitur lineae BC in longitudine rationali. Est autem EFGB quadratum huius lineae EB, quae est bi nomium. Itaque EFGB est quadratum binomij, id est, latus eius tetragonicum est binomium. Erit igitur necesse ut alterum la tus rectanguli ABCD(id est, latus AB) sit binomium primum. Et cum haec propositio sit conuersa praecedentis, fueritque illa praece dens, de extractione radicis ex superficiebus binomialibus, primis, quales radices oportet esse binomiales lineas, ideo hac praesenti propositione significatur, ex multiplicatione, seu ex ductu lineae binomialis, in se produci quadratum quod sit aequale superficiei alicui binomiali primae. Et tale quadratum, si redigatur in superficiem rectangulam altera parte longiorem, cuius unum latus sit linea longitudine rationalis, necesse erit (ut docet haec praesens propositio) alterum latus illius superficiei quadrangulae altera parte longioris, esse lineam binomialem primam.