Latin
Cap. XVII
Michael Stifel, Arithmetica integra 169
Unproofread scanNot analysed yet
Binomium autem siue sit primum, siue secundum, siue tertium, quartum, quintum, siue sextum, semper producit binomium primum, dum in se fuerit multiplicatum. Sequuntur hanc propositionem (ordine Euclidis) quinque aliae propositiones, quae alibi tractabuntur. Quarum prima requirit talem multiplicationem quadratam, quae producat bi nomium secundum. Secunda requirit multiplicationem quadratam producentem binomium tertium. Tertia requirit mul tiplicationem quadratam, quae producat binomium quartum. Quarta requirit talem quadratam multiplicationem, quae faciat binomium quintum. Quinta propositio requirit multiplicatio nem quadratam, facientem binomium sextum. Sed hae propositiones in alijs locis suis tractabuntur, ut dixi. Sequitur propositio septima seu ultima capitis huius, quam Campanus facit 60 in ordine. VQuelibet linea commensurabilis alicui Binomiorum, sub eadem specie binomium esse probatur. Hoc est, linea commensurabilis lineae binomiali primae, necessario est linea binomialis prima. Item linea commensurabilis lineae binomiali secundae, est binomialis secunda. Sic binomiali tertiae commensurabilis, est binomialis tertia. &sic de alijs. Videlicet, commensurabilis quartae, quarta est. Quintae commensurabilis, quinta est. Sextae, sexta est. Est praeterea propositio haec probatio quaedam superiorum duarum. Nam si superficies sit, cuius alterum latus sit linea lon gitudine rationalis, &alterum sit linea binomialis prima, necesse est superficiem illam esse binomialem primam. Quod enim propositio haec docet de lineis binomialibus, uerum est etiam de superficiebus, &de numeris binomialibus. Commensurabi lis autem est numerus binomialis lineae, numero, binomiali superficiei, cuius unum latus fuerit linea rationalis in longitudine. Ergo si horum alterum fuerit binomium primum, erit &reliquum binomium primum, &c. De propositionibus Euclidis, tractantibus bimediales primas, id est, speciem irrationalium linearum tertiam.