Latin
Caput XVIII
Michael Stifel, Arithmetica integra 173
Unproofread scanNot analysed yet
Haec propositio est conuersa praecedentis, &dicit, quod linea bimedialis prima, possit superficiem quadratam talem, quae si redigatur in altera parte longiorem, cuius unum latus sit linea in longitudine rationalis, oporteat latus reliquum esse lineam binomialem secundam. Oportet enim ut talis superficies sit bi nomialis secunda. Cum autem alterum ex lateribus eius fuerit in longitudine rationale, necesse est ut numerus superficiei illius, commensurabilis sit numero lateris reliqui eô quòd numerus superficiei diuisus per numerum lateris illius reliqui, faciat numerum rationalem, illum uidelicet quem habet latus ipsum rationale in longitudine. Vnde oportet (per propositionem ultimam praecedentis capitis) latus illud alterum esse lineam binomialem secundam, cum superficies sit binomialis secunda. Vt si EB (sicut uides in figura iam primum data) sit linea fa ciens sua longitudine /3g17496–(32486, cum sit bimedialis prima, potest superficiem quadratam binomialem secundam, facientem numerum hunc, 323814––108. Itaque si quadratum BADC, redigatur in superficiem AF, ita ut BC faciat numerum rationalem (ut est 9) oportebit AB esse binomialem secundam, cum AEF sit superficies binomialis secunda. Vnde si diuiseris /323814––108 per 9, proueniet ex diuisione illa, Summa est. Sicut extractio radicis de binomio secundo facit bimediale primum, ut uult propositio praecedens: ita multiplicatio bimedialis primi quadrata, producit binomium secundum, quod si recipiat latus unum longitudine rationale, erit reliquum binomiale secundum. Et si unum fuerit binomiale secundum, necesse erit reliquum esse longitudine rationale. Propositio capitis huius ultima, quae est apud Campanum 61. VQuelibet linea commensurabilis alterutri bimedialium, sub eadem specie Simediglis esse conuincitur. Vides ut propositio haec partim pertineat ad caput sequens. Sententia enim est, quòd duabus lineis bimedialibus propositis, quae longitudine sint commensurabiles, si altera earum sit bimedialis prima, necesse sit etiam reliquam esse bimedialem primam. Et si altera earum sit bimedialis secunda, necesse sit &reliquam esse bimedialem secundam. Adde. Si altera earum sit sub priore specie bimedialium primarum, erit &reliqua sub priore specie bimedialium primarum. Si uero altera earum sit sub posteriore specie bimedialium primarum, necesse est &reliquam esse sub posteriore specie bimedialium primarum. Item si altera earum sit sub priore specie bimedialium secun darum, erit &reliqua sub priore specie bimedialium secundarum. Si uero altera earum sit sub specie posteriore bimedialium secundarum, erit &reliqua sub posteriore specie bimedialium secundarum. Exempla ad ista singula facile formabis quotquot libuerit. De propositionibus tractantibus bimediales secundas, constituentes speciem irrationalium linearum quartam.