Latin
Caput XIX
Michael Stifel, Arithmetica integra 174
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XIX. MERI portionum bimedialibus lineis adhibiti, optimum nobis iudicium faciunt de speciebus suis. Nam sua multiplicatione inter se, rationalem numerum facientes, mox absque ulteriore discussione, produnt lineam compositam ex por tionibus illis, quarum numeri ipsi sunt, esse bimedialem primam, ut nihil opus sit descriptioni linearum speciei illius addere par ticulam illam, quòd portiones debeant esse potentia tantum commensurabiles, cum impossibile sit portiones lineae bimedia lis continere superficiem rationalem, &eas non esse commensurabiles potentia tantum. Sed de lineis bimedialibus (de quibus erit caput praesens) iudicare debemus, non ex sola multiplicatione numerorum (portionibus attributorum) inter se, sed etiam ex diuisione eorum inter se. Nam si proponantur duae lineae mediales, cum assignatione suorum numerorum, quorum multiplicatio inter se faciat numerum medialem quadrate, id quod est lineas ipsas continere superficiem medialem, non statim certus sum de propositis lineis, quòd sint portiones lineae bimedialis secundae, eò quòd mediales lineae, medialem constituentes lineam, etiam contineant superficiem medialem. Opor tebit ergo me rem ulterius explorare diuisione unius per relis quum, &si sic etiam prouenerit quotiens medialis quadrate, tunc tandem certus sum, mihi fuisse propositas lineas quae constituant bimedialem secundam: ut V38216 &V23384. multipli catione sua inter se faciunt (3288. &diuisione maioris per mi norem, faciunt Vg 11/2. Certus igitur iam sum numeros istos con stituere bimediale secundum. Vnde in propositionibus capitis huius non superabundat particula haec, potentia tantum commensurabilis, sed superabundat in propositionibus capitis praecedentis. Propositio prima capitis huius, quae apud Theonem est 29. à Campano autem neglecta est. Duas lineas inuenire mediales potentia tantum commensurabiles, que superficiem contineant medialem. Hoc est, inuenire portiones lineae bimedialis secundae. De talibus uero lineis erit hoc caput, cum constituant speciem irrationalium linearum quartam apud Euclidem. Satis autem paulo superius dixi, ut haec particula propositionis (potentia tantum commensurabilis) superfluat quidem in propositioni bus capitis superioris: in propositionibus uero capitis huius non superfluat. Pro inuentione autem linearum huiusmodi, obseruanda uenit haec medialium conditio. VSi fuerint quatuor lineae mediales ad inuicem proportionales, fuerintque duae mediales priores tales, ut constituant bimedialem primam: duae uero mediae mediales, tales sint, ut con stituant bimedialem ab Euclide non receptam intra suas species, necesse est ut duae mediales posteriores, constituant bimedialem secundam. Iuxta haec recipio duas portiones bimedialis primae, prò duobus terminis regulae De tri, &pro tertio termino recipio medialem, quae ad secundam sit incommensurabilis utroque mo do, id est, &potentia &longitudine, atque ita per regulam De tri (id est; per decimam sexti) quaero terminum quartum. Et erunt duo termini posteriores lineae tales, quae constituant bimedialem secundam.