Latin
18
Michael Stifel, Arithmetica integra 18
Unproofread scanNot analysed yet
tunc obmittuntur semper 5 cellulae. Quando uero 12 numerat ambitum, tunc obmittuntur semper cellulae 9. Et sic de alijs, pro cedendo in una Progressione sinistrorsum, &in altera dextrorsum. Ambitum habentem cellulas de numero impariter pariterque pari, non numerant singuli numeri pares, qui continentur sub dimidio numero cellularum ambitus. Et hic uide mirabilem na turam numerorum. Quando Progressio illa parium numerorum habuerit terminos de numero impari incomposito (de pari incompolito hic pulchre nihil dicitur) tunc medius terminus non numerat ambitum circulariter, reliqui uero singuli numerant. Exemplum. Vt si latus figurae quadratae habeat 8 cellulas, ha bebit ambitus 28. cuius dimidium est 14. Sic autem stat Progres sio parium usque ad 14. Sunt autem termini 7. Et est 7. numerus impar incompositus. Igitur medius eorum uidelicet 8. non numerat 28. circulariter. Reliqui uero numerant. Quando uero Progressio illa parium numerorum habuerit terminos de numero composito, tunc quaere omnes partes compositionis eius aliquotas impares incompositas, &diuide secundum singulas earum, ordinem terminorum, &inuenies cuiuslibet partis, medium parem, non posse numerare ambitum. Vt hunc ordinem Sic diuide. Ee L E e l e a. Hic uides, ut neque 4. neque 10, neque 16. possit numerare 36. circu lariter. latiter. Reliquos autem uides posse. Sic 4 non numerat 12. simili ratione. VItem hunc ordinem Sic diuide. Hic uides, ut neque 6. neque 16. numeret 40. Reliquos autem octo uides posse numerare 40. circulariter. VItem hunc ordinem. Diuide primo sic. TEETELE EEA A Secundo sic eum diuide. Vides hic ut 6o non possint numerare numeri hi, Reliqui octo numerant 60. circulariter, uidelicet. Et sic de alijs. Patet ex his, cur omnes termini Progressionis parium, cuius