Latin
19
Michael Stifel, Arithmetica integra 19
Unproofread scanNot analysed yet
extremus est pariter par, numerent duplarem illius pariter paris. uidelicet numerus terminorum semper est de pariter pari, qui nulIam partem habent aliquotam imparem incompositam. VDato numero cellularum ambitus, inuenire latus quadrati, cuius est ille ambitus. Diuide ambitum per 4. &ad quotientem adde unam unitatem. VAmbitum quadrati inuenire ex latere quadrati. Subtrahe unitatem de numero lateris unius, &multiplica residuum per 4. VDe numerandis impariter paribus circulariter. Dixi de numerandis circulariter pariter paribus, &de impariter pariterque paribus. Restat ergo ut dicam etiam de numerandis impariter paribus circulariter. Quanquam autem talis non possit facere ambitum integrum, figurae quadratae, tamen altera par ololo te longioris, ambitum facere potest, ut uides in hac figura factum. Numerus impar, nunquam numerat circulariter neque numeratur. Et numerus par nunquam intercalatur. Posita autem est superius Progressio intercalarium numerorum, seruientium pariter paribus numerandis, atque impariter pa riterque paribus. Sed habent impariter pares numeri numerandi circulariter, propriam Progressionem intercalarium, uidelicet, haec est impariter parium Progressio, in hoc negocio. VProgressio uero pariter paribus, &impariter pariterque paribus seruiens, haec est. VRegulae. Numeri incompositi imparis, duplarem, id est impariter parem, numerant singuli numeri pares, circulariter quotquot con tinentur sub illo impari. Quemadmodum numeri pariter paris duplarem, numerat ipse pariter par, &singuli pares sub illo con tenti. Sed hic est alia ratio, quae facile potest intelligi ex sequenti regula, de imparibus compositis, data. Si impar numerus sit compositus, non numerant circulariter duplarem eius, contenti pares, sub illo impari, qui non numeExemplum. rant duplarem illius duplaris. Vt duplaris 9. est 18. Huius duplaris est 36. Patet autem ex su perioribus, quòd 4 non numerat 36. Ideo 4 etiam non numerat 18. circulariter. Vnde cum sub o sint hi pares 2. 4. 6. 8. Solum hi Cum tres 2. 6. 8. numerant 18. Cum 8 numerat 18, obmittuntur tres cellulae, post quamlibet numerarionem. Et cum 6 numerat 18, intercalatur 7. Et dum 2 numerat, 15 est intercalaris. Nam sicut 4 obmittitur, ut non numeret, ita 11 obmittitur, ut non intercaletur, Satis est per haec Indicata &explicata circularis numeratio. De Progressionibus Arithmeticis,