Latin
Cap. III
Michael Stifel, Arithmetica integra 20
Unproofread scanNot analysed yet
Primo resolue tuam Polygonalem aream in suam Progressionem Arithmeticam (quaelibet etiam earum constat ex terminis, Progressionis alicuius Arithmeticae, simul collectis) hoc modo. De numero angulorum (seu laterum) subtrahe unitatem, tunc unitas erit terminus primus illius Progressionis, &residuum illius subtractionis (id est numerus unitate minor, quàm sit numerus angulorum tuae Polygoniae) erit terminus secundus. Poteris iam continuare tuam Progressionem per quot terminos liberit. Sed uide quot puncta habeat unum latus tuae Po lygoniae. Nam tot terminos constituendi sunt in illa tua Progressione, quot puncta habuerit tua Polygonia in uno latere. Constituta uero, secundum haec, tua Progressione, utere regula superius iam data, qua ex omnibus terminis, unam summam facias. Et ea summa erit area tuae Polygoniae. VExemplum. Sit hexagonus Arithmeticus, cuius latus unum habeat puncta 10. ut hic uides. Subtraho 1 à 6. (eo quòd sit hexagonus) remanet 5. Erunt ergo duo priores termini Progressiospondet autem ordini Polygoniarum sic, ut facile ex hac Progressione dicere possis, de qualibet Polygonia, quot angulis rectis, ualeant omnes anguli eius. Vt (exempli gratia) 10 est quin tus terminus Progressionis huius, et Heptagonus est sub quinta specie Polygoniarum. Itaque septem anguli, cuiuslibet heptagoni, ualent angulis rectis decem.