Latin
Cap. III
Michael Stifel, Arithmetica integra 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. IT praecedentis capitis tractatio de numeris in se, &in suis partibus consideratis. Sequentia uero capita, erunt de admirandis numerorum uicibus. id est, de Progressionibus seu ordinibus numerorum. Inter species autem innumerabiles progressionum, duae sunt prae alijs utiles, atque in frequentiori usu uersantur uidelicet species Arithmeticarum Progressionum, &Geometricarum. De Arithmeticis prius dicam. Arithmetica Progressio, est successio numerorum progredi entium secundum aequales differentias, ut hic uides. Hoc autem uide, ut in qualibet Progressione Arithmetica, differentia communis, addita termino extremo, continuet ipsam Progressionem. Et haec est regula progrediendi Arithmetice, ut his duobus terminis positis 3. 7. addo differentiam eorum maiori, (id est 4 ad 7) tunc fit terminus debite sequens, uidelicet 11. Iterum addo 4 ad 11. fiunt 15. Et sic deinceps in hac &in alijs, quibuscunque Progressionibus Arithmeticis, continuabis eas. Videntur fortè haec inutilia esse, ut sunt facilia. Sed ex Geometricis Progressionibus ostendam suo loco, quàm sint haec utilia atque iucunda. VRegula qua uniuscuiusque Progressionis Arithmeticae termini in unam summam redigantur. Adde terminos, Progressionis Arithmeticae, extremos, ad se, &aggregati partem dimidiam multiplica per numerum locorum, tunc proueniet summa omnium terminorum Progressio nis dispositae, ut 3 ad 24. facit 27. Huius dimidium facit 2/ quod multiplica per B (eo quòd sint termini octo, seu loca 8.) facit 108. summam Progressionis illius. Sufficit haec regula etiam pro inuentione arearum Polygonalium superficierum, talium, quales Boetius ponit, uidelicet trigonalium, pentagonalium, hexagonalium superficierum VSic operare.