Latin
Cap. XXX
Michael Stifel, Arithmetica integra 208
Unproofread scanNot analysed yet
V8 10368–36. Et illa duo media proportionalia sunt exemplum propositionis ultimae capitis huius. Componunt enim lineam potentem duo medialia secundae speciei, uidelicet hanc, V341 De duabus subspeciebus linearum componentium mediale cum mediali. VSi ponantur duae lineae respondentes propositioni capitis huius tertiae, subtrahaturque breuior de longiore, remanebit linea componens mediale cum mediali speciei prioris. Et si ponantur duae lineae respondentes propositioni capitis huius quartae, subtra haturque breuior de longiore, remanebit linea componens mediale cum mediali posterioris speciei. Exemplum prioris, Vt Vg. Vgι2–V86. deδg. ψgι2–/36. relinquit Vg. V348–7324. Exemplum posterioris, Vt De resolutione linearum irrationalium in lineas rationales. Caput XXXI. neae irrationales multae, sunt resolutae in lineas ra tionales â Ptolemaeo in Almagesto, ubi scientiam sinuum, seu chordarum &arcuum tractat, ut libro pri mo capite nono fecit. Non quidem praecise (quod llipse ibidem fatetur) neque adeo propinque, ut propinquius ad praecisionem nemo possit accedere, cum utrunque sit impossibile, sed ut pro suo instituto opere sufficere uidit, ut uidebimus. Propositio capitis huius, ex lib. 1. cap. 9. Alma. Ptolemaei sumpta. Data circuli diametro, latera decagoni, heragoni, penta goni, tetragoni, octagoni, atque trigoni, isopleurorum, eidem circulo inscriptotum, reperire. VHanc propositionem loannis de monte regio, pro negotio praesenti commodissimam, uideamus per exemplum, quod ipse quoque iuxta Ptolemaeum tractat. In qua tractatione nostrum erit, obseruare, qua ratione illi, ex irrationalibus numeris linearum, fecerint numeros rationales. Primo posito semicirculo super diametro AB, faciente partes (inter se aequales) 120. erigitur orthogonalis, à medio puncto diametri, uidelicet CD, quae linea, cum sit semidiameter circuli, aequabitur lateri hexagoni, circulo inscribendi.