Latin
Cap. XXX
Michael Stifel, Arithmetica integra 209
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum AC &CD intercipiant quadrantem circuli, necesse est AD esse latus tetragoni circulo inscribendi, atque AH, item HD esse latus octa goni inscribendi eidem circulo. Secundo orthogonalis tracta à medio puncto semidiametri CB. i. EF, cum abscindat partem quartam diametri, necessario est dimidia pars lateris trigoni (ubique subintellige, ipso pleuri, seu aequilateri) quare linea AF erit latus trigoni circulo inscribendi. Tertio recipitur mensura inter puncta ED, quae signatur de puncto E uersus A. Et fit EG, aequalis trahendae ED. Itaque linea GD, aequabitur lateri pentagoni circulo inscribendi. Et GC aequabitur lateri decagoni circulo inscribendi, ut docet propositio decima, tertijdecimi Euclidis. Cum igitur semidiameter faciat 60. i. latus hexagoni aequila teri circulo inscribendi, facit latus trigoni aequilateri, Vg 10800, Et latus tetragoni, Vg 7200. Latus uero pentagoni, Vg 9000–/316200000. Et latus octagoni, Vg7200–V325920000. Et latus decagoni, V24500. Harum linearum numeros singulos resoluit Ptolemaeus in