Latin
Cap. XXX
Michael Stifel, Arithmetica integra 212
Unproofread scanNot analysed yet
Certum est &hoc, quòd anguli superficiales, solidum angulum constituentes, si pariter accipiantur, seu addan tur, minores sint quatuor angulis rectis necessario. Tertio. Certum etiam est superficies aequiangulas inter se aequales solummodo constituere corpus regulare. Praemissis iam ijs, uide quae sequantur. De trigonis aequiangulis. VCum unus angulus trianguli aequianguli faciat duas tertias unius recti, faciunt tres anguli tales, duos rectos. Possunt igitur tres anguli tales constituere angulum solidum, constituuntque talem, quales requirit tetrahedrum, id est, corpus quatuor basium. Item quatuor anguli superficiales tales, faciunt duos angulos rectos cum duabus tertijs unius recti. Possunt igitur talium quatuor, constituere angulum solidum, cum non attingant quan titatem quatuor angulorum rectorum, constituuntque talem, quales requirit octohedrum, id est, corpus octo basium. Item tales anguli quinque superficiales, constituunt angulum solidum, cum ualeant tribus rectis &una tertia recti, ut ne illi quidem attingant quantitatem quatuor rectorum. Et tales seu tantos angulos requirit Icosahedrum, id est, corpus uiginti basium. Sex autem anguli superficiales, quales seu quantos facit tri angulus aequiangulus, faciunt praecise quatuor angulos rectos, ideo impossibile est, tot posse angulorum talium concurrere ad constitutionem anguli solidi: multo minus possunt plures talium, constituere angulum solidum. Relinquitur igitur demon stratum, quòd sub superficiebus triangularibus non possit tegi corpus regulare, aliud, à speciebus tribus praedictis: scilicet corpus regulare tectum superficiebus triangularibus, aut erit corpus quatuor, aut octo, aut uiginti basium. De quadrangulo aequiangulo &aequilatero. VCum angulus unus quadrati sit rectus, faciunt tres anguli eius, tres rectos, atque ita quantitatem quatuor rectorum angulorum non attingunt, ideoque tres anguli superficiales huiusmodi constituunt angulum solidum rectum, quales seu quantos requirit hexahedrum. i. corpus sex basium, seu cubus. Quatuor autem anguli recti, aut plures, non possunt constituere angulum solidum: ideo impossibile est, ut superficiebus quadra tis pluribus quatuor, paucioribusue, tegi possit corpus aliquod regulare. De pentagono aequiangulo. VCum uero angulus unus pentagoni aequianguli faciat rectum, cum parte eius quinta, faciunt tres anguli tales, tres rectos cum tribus quintis unius recti. Et cum illi quantitatem quatuor angulorum non attingant, mirum non est quod tres anguli tales constituant angulum solidum. Constituunt autem talem solidum. quales aut quantos requirit dodecahedrum. i. corpus 12 basium, Quatuor uero anguli pentagoni, faciunt quatuor rectos cum quatuor quintis unius recti: ideo impossibile est ut quatuor an guli tales, aut plures, possint constituere angulum solidum. Itaque impossibile est, ut ex pentagonis pluribus quam duodecim, paucio ribusue, possit tegi corpus aliquod regulare praecise. De hexagonis &reliquis polygonijs aequiangulis. VAngulus hexagoni aequianguli unus, facit rectum cum parte tertia unius recti: itaque tres anguli tales faciunt quatuor rectos praecise. Itaque ex hexagoni aequianguli angulis, impossibile est constitui angulum solidum: multominus potest constitui angulus soli dus ex angulis aliquot polygoniae alicuius sequentium, cum talium polygoniarum anguli tres, semper excedant quantitatem qua tuor rectorum.