Latin
Cap. XXX
Michael Stifel, Arithmetica integra 213
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque impossibile est corpus aliquod regulare tegi hexagonis aut heptagonis &c. Patet ex his sufficientia specierum regularium corporum plene demonstrata. Quibus uisis ad propositionem capitis hu ius reuertamur, quae requirit laterum inuentionem corporum huiusmodi. Primo. Posito semicirculo diametri AB facientis 120, erigatur semidiameter EC, &erit AC latus octahedri inscribendi sphaerae axis AB. Patet hoc ex propositione 15 tertijdecimi, quae dicit proportionem axis sphaerae circumscribentis octahedrum habere proportionem potentialiter duplam (id est, duplae dimi diatam) ad latus unum ipsius octahedri: scilicet quadratum axis facit 14400, &quadratum lineae AC facit 7200. Diuisum autem unum per alterum, facit quotientem repraesentantem duplam proportionem, ut satis notum est. Secundo patet etiam ad sensum, si inspicias corpus ipsum octahedri: uidebis enim mox ut latus tale coincidat cum latere quadrati inscribendi circulo illi, cuius diameter est axis sphaerae illius. Secundo, erige orthogonalem GD, ita ut GB sit pars tertia ipsius diametri AB: &trahe ita AD &DB, &erit AD latus tetrahedri, &DB erit latus hexahedri seu cubi sphaerae inscribendi. Primum patet ex propositione 13 tertijdecimi Euclidis, quae dicit axim sphaerae circumscribentis tetrahedrum (id est, diametrum AB) habere proportionem sesquialterae dimidiatam, seu (ut textus loquitur) sesquialteram potentialiter. Cum autem GD sit medium proportionale inter AG faciente 80, &GB faciente 40, faciet GDV33200. Itaque per penultimam primi, faciet AD/39600: &(per eandem) faciet DBV34800. Vide iam an 14400 habeat proportionem sesquialteram ad 9600. Secundum patet ex 14 tertijdecimi, quae docet axim sphae rae circumscribentis cubum, ad latus cubi seu hexahedri, habere proportionem potentialiter triplam. Vt 14400 ad 4800, facit triplam proportionem. Tertio, erecta orthogonali BI ad aequalitatem diametri AB, trahe EI, &sic trahitur FH orthogonalis à puncto ubi EI intersecat circumferentiam, &erit FB latus icosahedri faciens Vg. 7200–6310368000. Et hoc est quod dicit propositio 16 tertijdecimi, quòd latus tale necessario sit linea minor, si uideli cet axis sphaerae circumscribentis icosahedrum sit linea ronalis. Sic autem inuenitur numerus lateris huius. Cum EB faciat 6O, &BI, 120, faciet EIVg1800O. Facit autem EFGO, cum sit semidiametur circuli. Vnde regula de tri hic utor sic: EIdat IB, quantum dat EF, facit FH. Hoc est, 818ο0ο. 120. 60. facit (32880, &tantum facit FH. Cuius dimidium est EH, sicut dimidium ipsius IB est EB. Et quia EB facit 60, &EH facit Vg 720, ideo HB facit 60 –V8720. Cuius quadratum, additum quadrato ipsius FH, facit quadratum ipsius FB. Quarto. Si DB diuidatur secundum proportionem habentem medium &duo extrema, tunc maior portio diuisionis illius erit latus dodecahedri inscripti sphaerae, cuius axis sit aequalis diametro AB.