Latin
Cap. XXX
Michael Stifel, Arithmetica integra 214
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem DB (id est, latus hexahedri seu cumbi) faciat V34800 (axi sphaerae faciente 120) faciet maior portio diuisionis illius Vg 6000–/31200, id est OB. Et hoc est quod dicit 17 tertijdecimi, latus dodecahedri esse lineam residualem, uidelicet axi sphaerae, cui inscribitur, existente linea rationali. Item ex latere icosahedri. i. ex linea FB, superioris figurae, si latus trigoni fiat, &circumscribatur circulus eidem trigono, ut est KL huius figurae sequentis, latus uidelicet icosahedri inscribendi sphaerae axis AB (superioris figurae) facientis 120. Et KN latus pentagoni, erit latus dodecahedri, Et MN(id est, linea subtendens angulum pentagoni) erit latus hexahedri seu cubi. Et MP (id est, diameter quadrati lineae MN) erit latus tetrahedri. Et OQ (id est, cathetus trianguli lateris MP) erit latus octohedri. Corpora illa omnia uni &eidem sphaerae inscribuntur, cuius axis est AB superioris figurae, facitque 120. Haec sunt ferè omnia quae docent tertius decimus Euclidis, &quartusdecimus. Numeri figurae proximae superioris. Latus icosahedri KL, Vg. 7200–V810368000. Diameter KR, facit Vg. 9600–718432000. Latus dodecahedri KM, Vg6OOO–Vg1200. Latus hexahedri MN, facit Vg 4800. Latus tetrahedri facit V39600, &est MP. Latus octahedri OQ facit V3 7200. VSimilia ferè docet propositio nona quartidecimi.