Latin
Cap. XXX
Michael Stifel, Arithmetica integra 217
Unproofread scanNot analysed yet
Repraesentemus tamen propositiones illas quartidecimi, sextam &septimam, suis proprijs figuris, Satis uides ex figuris illis, ut linea AB ducta in dimidium la teris (id est, in Bc) producat superficiem EF, quae sit aequalis su perficiei BG. Et ut EG sit in pentagono pars quinta superficiei illius pentagonicae. In trigono uero sit EG pars tertia trianguli illius praecise. Itaque si EG pentagoni, quinario fuerit multiplicata, producitur area pentagoni praecise. Et si EG superficies trigoni multiplicetur per ternarium, producitur area trigoni praecise. Sic si multiplicetur linea AB in totum latus, id est in DC, tunc producitur superficies HGEF. Ea autem quae est in pentagono, si multiplicetur per quinarium, producitur superficies dupla ad pentagonicam illam superficiem. Sic ea quae est in trigono multiplicata per ternarium, producit duplam superficiem ad ipsum triangulum. Inde fit ut triginta earum superficierum, quae sunt in pentagono, faciant duodecim bases pentagonicas: &triginta earum quae sunt in trigono, faciant uiginti bases triangulares. Vt uides ex regula De tri hoc modo: 5 dant 2, ergo 30 dant 12. 3 dant 2, ergo 30 dant 20. Et hoc est quod dicit propositio sexta quartidecimi: Si pentagonus dodecabeori inscriptus circulo fuerit, et â centro ducta fuerit linea ad medium lateris pentagoni, quod sub vno latere pentagoni atque linea illa à centro ducta ad medium lateris, continetur, si multiplicetur per trigenarium numerum, erurget area superficialis oniuersa illius dodecahedri. Et septima propositio sic dicit: Si trigonus corporis icosaheori fuerit circulo inscriptus, et a centro ducta fuerit linea ad medium lateris illius trigoni, quadrangulum quod continetur sub vno latere trigoni, atque linea illa a centro ducta ad medium lateris, si multiplicetur per 30, erurget area superficialis tota, illius corp. icosaheori.