Latin
Cap. XXX
Michael Stifel, Arithmetica integra 218
Unproofread scanNot analysed yet
Proposuerat autem propositio quinta (ut dixi) sic: Dentagonus figurae duodecim basium (id est dodecahedri) triangulusque figurae uiginti basium (id est, icosahedri) quos eadem sphera circumscribit, vno eodemque circulo circumscri Et ex illis omnibus sumpta est occasio proponendi buntur. de propositionibus basium &superficierum. Vnde sic dicitur propositione S quartidecimi. Proportio cunctarum superficierum corporis dodecabeori pariter acceptarum, ad cunctas superficies corporis icosahedri pariter acceptas (si ab vna sphera ambo corpora circumscri bantur) est tanquam proportio lateris cubi (quem eadem sphera circumscribit) ad latus trianguli ipsius icosaheori. Sic positis quadrangulis illis duobus, HGEF superiorum figurarum, uno in pentagono, &altero in trigono, erit quoque eadem proportio illius quadranguli quod est in pentagono, ad illud quadrangulum quod est in triangulo, quae est omnium basium dodecahedri, ad omnes bases icosahedri, cum utrunque uno &eodem numero (id est, trigenario) multiplicatum, reddat omnes bases sui corporis, proportione non mutata. Et (ut dicit octaua quartidecimi) etiam eandem proportionem habet latus cubi, ad latus icosahedri (si eadem sphaera corpora illa circumscribat) de qua proportione etiam loquitur 9 quartidecimi. Itaque si à quadrangulo HGEF, quod est in trigono, exurgat columna ad mensuram lateris cubi (seu ad altitudinem lineae IK signatae in pentagono) atque altera columna exurgat à quadran gulo HGEF quod est in pentagono, ad altitudinem lateris icosahedri (seu lineae DC in trigono) tunc in utraque columnarum erit una &eadem soliditas. Scilicet, quadrangulum quod est in Quae area multiplicata per Vg4800, facit Et est soliditas columnae exurgentis à quadrangulo quod est in trigono. Sic quadrangulum quod est in pentagono HGEF, facit Quod multiplicatum per latus icosahedri, seu DC, latus ipsius trianguli, facientis Vg. 7200–V510368000, facit soliditatem prioris columnae uidelicet, Sic (ut dicit 14 quartidecimi) Si tetraheorum et octahedrum ona eademque sphera circumscribat, erit vna er basibus tetrahedri, ad vnam ex basibus octaheori sesquitertia. Patet. Nam latus octahedri talis, semper est cathetus basis tetrahedri. in omni autem triangulo equilatero (ut dicit 11 quartidecimi) staß ono angulorum eius perpendicularis trahatur ad Basim, latus eius dem trianguli ad ipsam perpendicularem, potentialiter sesquitertiam habebit proportionem. Sicut autem qua