Latin
LIBRI ARITHMETICAE SECVNDI
Michael Stifel, Arithmetica integra 224-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI ARITHMETICAE SECVNDI de numeris irrationalibus finis. APPENDIX LIBRI SECVNDI, DE QUADRATVRA CERCVLI. Ad Adolphum à Glauburgk Francofordiensem, iuuenem magnae spei. S. ISPVTATIONEM meam hanc Geometricam, id est, ad Arithmeticam non pertinentem) de Quadratura circuli, superaddidi, iussu uiri, cui deberem &corpus &animam, si fieri posset, ut homo merito hominis tanta deberet. Eam disputationem tibi mi Adolphe nuncupare uolui, quòd uideam te non solum Physicis, sed &Mathematicis rebus auidissime studere, sequestratis bestijs illis malis, quae &pietati &artibus sunt infestae, auaricia, ambitione, inuidia &c. Cum enim mihi pulchrum esse uideatur, pulchras mathematum speculationes, talibus ani mis prodere, pulchrius esse certo scio, tam pulchras mentes, om nibus artium studiosis, in exemplum proponere. Disputaturi de Quadratura circuli, obseruent esse distinctionem, inter circulum physicum &circulum mathematicum. 2 Obseruent etiam eam quaestionem, à Philosophis ueteribus motam, esse de circulo mathematico, non de physico. Circulus physicus est imago quaedam circuli mathematici. Triangulus est polygoniarum omnium prima. Omnium polygoniarum ultima est circulus. Recte igitur describitur circulus mathematicus esse polygonia infinitorum laterum. Mathematici itaque circuli circumferentia, nullum recipit numerum, neque rationalem neque irrationalem. 8 Ante circulum mathematicum sunt omnes polygoniae nu merabilium laterum, quemadmodum ante numerum infinitum sunt omnes numeri dabiles. Restat igitur circulum circino factum, non esse mathematicum, 10. Tunc autem circulum dabis mathematicum, postquam dęderis numerum infinitum: idque uolunt illi, qui angulum con tingentiae affirmant esse minorem infinitis angulis rectilineis.