Latin
LIBRI ARITHMETICAE SECVNDI
Michael Stifel, Arithmetica integra 225
Unproofread scanNot analysed yet
11 Infinitus numerus sicut ad res non contrahitur, si etiam guttas maris imagineris, toti coelo maioris: sic circulus mathe maticus, non contrahitur ad materiam, etiam si omnium aurifabrorum, totius orbis terrarum, opera &industria esset parata polita &complanata, 12 Neque rationalem proportionem, neque irrationalem, habet circumferentia circuli mathematici, ad suam diametrum. 13 Vt certissimum sit, quadraturam circuli mathematici, exce dere rationem calculationis humanae. 14 Si autem quaestio est de quadratura circuli physici, frustrà tanta triumphi proclamatione iactamus eam quadraturam esse aliquando inuentam, quasi hac inuentione ingens aliquod &insolitum aeditum fuerit miraculum. 15 Licet Euclides &Ptolemaeus uti cogerentur circulis multi farie, tamen ubique prudentissime atque doctissime declinauerupi quaestionem proportionis pertinentis ad quadraturam circuli, id est, proportionis circumferentiae circuli ad suam diametrum. 16 Vt (exempli gratia) dum Euclides propositione octaua sui duodecimi, pronunciaret de proportione columnarum ad pyramides suas, cautè &eruditè exclusit columnas pyramidesque rotundas. Tanti uiri exemplum secutus est Ptolemaeus, dum partes diametri circuli diuideret in partes 120 inter se aequales, &circumferentiam in partes 360 inter se quidem aequales, sed par tibus diametri inaequales. Haberet quidem circulus rationem quadrationis suae, si possibilis esset cognitio proportionis circumferentiae ad suam diametrum. Ex multiplicatione enim semidiametri in semicircumferentiam, produceretur area quadranguli, aequalis circulo illi dato. Relin