Latin
APPENDIX LIBRI. II
Michael Stifel, Arithmetica integra 226
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX LIBRI. II. numeri, manifestum est, proportiones irrationales, esse propor tiones tanquam numeri ad nonnumerum sub numero. Manifestum est etiam proportionem circumferentiae circuli ad diametrum, atque arcuum ad chordas suas, esse, uel tanquam numeri, ad non numerum sub non numero, uel tanquam non numeri sub numero, ad non numerum sub non numero. Argumentum hoc physicum est, si sic colligas, Dabile est quadratum circulo dato majus, &dabile est quadratum circulo cidem dato minus, ergo dabile est quadratum illi eidem circulo aequale. Non sequitur. Sicut non sequitur, Dabilis est numerus rationalis minor hoc numero irrrationali Vg. 9000–7316200000. ut est ille sesecunda integra minuta quens, Et dabilis est numerus rationalis eidem numero irrationali maior, ut est iste rationalis, minuta secunda integra Ergo dabilis est numerus rationalis, eidem numero irrationali aequalis. 10 Physica argumenta in rebus mathematicis plaerunque fallunt. 11 Si physica argumenta in rebus mathematicis fallunt, mul to magis fallunt argumenta &physica &mathematica, in rebus diuinis. 12 Corpus esse perfecte sphaericum, uidetur quidem mihi im plicare contradictionem. Sed scriptura sacra habet, Non erit impossibile apud Deum omne uerbum. 13 Orbes coelorum sunt opera manuum Dei: ideo negare non audeo, eos habere rationes circuli mathematici absolute. Sed de his omnibus suo loco in Geometria mea dicam latius. FINIS. Milichio, Medicinae doctori, suo patrono. Ratiam &pacem in Christo. Vides uir clarissi me, ut consilijs tuis in rebus Arithmeticis ubique auscultem. Diu uero iam est, quando mihi erudi tionem Campani eximiam commendasti. Hac ego commendatione accensus, coepi intelligere, ex ipso, decimum Euclidis, numerorum beneficio.