Latin
APPENDIX LIBRI. II
Michael Stifel, Arithmetica integra 227-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum postea meditarer librum de numeris irrationalibus, secutus consilium tuum, addidi eum illi libri meo. Deinde tuo quoque consilio usus, Algebram (quam persuasisti bonis rationibus, à Gebro Astro nomo, autore eius, ita esse nuncupatam) multis exemplis illustratam scripsi: quanquam paucissima sint mea, maxima uero pars eorum sit Christophori Rudolphi (quem te amare mecum noui, etiam iam in Christo quiescentem, ob egregiam fidelemque Algebrae publicationem) caeterorum quaedam sunt Adami Risen, qui &ipse mihi uidetur sua candide tradere, ut hominem hunc facie mihi ignotum (aeque ut Christophorus facie mihi ignotus mansit) admodum amem, &libellum eius reuerenter penes me habeam. Quemadmodum igitur Campanus mihi ad manus dedit librum Arithmeticae meae secundum, ita Christophorum mihi tradidisse hunc librum tertium reputo: nam exemplis eius uti uolui hic, sicut illic propositionibus Campani. Vtrunque uero feci consilijs tuis acquiescens. Quare tibi gratum, librum hunc, futurum esse, meque eo nomine tibi recommendandum fore, fortiter confido. Vale. Ex pago Holtzdorff. Anno domini M.D. XLIII, secunda die lanuarij. Michael Stifelius.