Latin
APPENDIX LIBRI II
Michael Stifel, Arithmetica integra 227
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX LIBRI II. 20 Relinqueretur autem nihilamplius faciendum, quàm quod medium proportionale inueniendum esset, inter duo latera quadranguli illius inaequalia. Hoc enim medium esset costa quadrati circulo aequalis. 21 Vnde constat quadraturam circuli nihil aliud esse, quàm constitutionem quadrati, aequalis circulo dato. 22 Sed aequalitas illa non est referenda ad circumferentias, referenda uero est ad areas figurarum. 23 Inuentio autem aequalitatis istius, praesupponit numerum aliquem, repraesentantem longitudinem circumferentiae circuli praecise, siue rationalem siue irrationalem, qui neutro modo est dabilis. 24 Vnde sequitur primo, impossibile esse, ut assignetur pro portio circumferentiae circuli ad diametrum suam, aut semicir cumferentiae ad semidiametrum. 25 Secundo sequitur, impossibile esse, ut inueniatur medium proportionale inter semidiametrum circuli &semicircumferentiam eius. 26 Sequitur tertio, impossibile esse, ut quadretur circulus mathematicus. 27 Ineruditi ferendi sunt, si ista impugnauerint, cum talia sint quae pietati nihil conferant aut adimant. Tamen eruditi sentient, haec eadem &Euclidem &Ptolemaeum sensisse. VDe quadratura circuli physici. Possibile est, &factu facile, ut sumpta proportione aliqua propinqua, inter semidiametrum &circumferentiam circuli phy sici, quadretur circulus ille, ita ut quandratio illa satisfaciat sensibus. 2 Possibile (inquam) est, ut dentur duae laminae aereae, aeque spissae, fusaeque ex eadem mixtura, quarum altera sit circularis, reliqua uero habeat figuram quadrati: &ut in utraque sit pondus unum &idem, ambaeque percussae, unisonum reddant.