Latin
STIFELII ARITHMETICAE
Michael Stifel, Arithmetica integra 227-3
Unproofread scanNot analysed yet
STIFELII ARITHMETICAE LIBER TERTIVS, DE NVMERIS Cossicis, &de regula eorum. id est, de perfecta arte calculandi. De regula Algebrae, &de partibus eius, earumque declaratione. Caput 1. LGEBRAE regula talis est, ut integrae arti calcu landi, merito conferri possit: imò eidem arti colla ta, longe eam praecellere, hac mea tractatione pro babo. Complicat autem regula haec, omnium regularum aliarum exempla, uiresque singularum superat uniuersas, nisi Detri regula sit excipienda, cuius opera haec in multis indiget. Quamuis autem regula Falsi miram habeat latitudinem, comparata tamen ad Algebrae regulam, uix eam collationem meretur, quam centrum in circulo signatum, ad circumferentiam habet. Certum est autem regulam Falsi, formatam esse iuxta formam regulae Algebrae, quemadmodum regula Algebrae, formata est iuxta formam regulae Detri. De regula Alligationis (quam etiam Algebra complicat &perfecte complet) hoc uideo, quòd praeter Algebram sit formata. Caete rum regulae Societatum, Diuisionum, Mercimoniorum, Commu tationum, licet à regula Detri fluant: tamen regula Algebrae eas perfici atque compleri, ostendam exemplis plurimis, quae inferius suis locis adducam. Regulas uero has, Aequalitatis, Separationis, Transuersionis, Commixtionis, Positionis, Legis, Augmenti, Decrementi, Pluris, Residui, Collectionis, &alias huiusmodi ridicula ferentes nomina, recte mihi uideor appellare (&si ioco hoc fiat) uexationes populi.