Latin
STIFELII ARITHMETICAE
Michael Stifel, Arithmetica integra 230
Unproofread scanNot analysed yet
(ut saepissime fit) aequatus alicui numero nullum signum cossicum habenti (ut si 23 essent aequati numero huic 288) tunc diuisione facta (ut 288 per 2 diuisa faciunt 144) non produceretur ualor unius radicis, sed potius unius zensi, seu unius quadrati, quod fit ex radice inuenienda, ideoque quaerenda esset de quotiente illo radix quadrata (ut Vg. de 144 facit 12) &illa esset numerus inue niendus, seu per 120 repraesentatus. Et sic de alijs. Et hoc est quod in fine regulae dicitur: Radix autem si qua fuerit extrahenda, pulchre hoc atque sufficienter signabit diuisor suo signo cossico.] Scilicet, si I ce inueniatur aequatus 1728. tunc 120 faciet 12. Item si 1 32 aequetur 256, tunc 12e faciet 4. Item si I ß inueniatur aequari 32, faciet 120. 2. Et sic de alijs ininfinitum. Habes igitur per haec expositam totam Gebri regulam, ita ut nihil desit, nisi forte unius adhuc dictionis deficiat intelligen tia, huius uidelicet, Maioris. Sic enim habet regula: Deinde per numerum maioris signi cossici, diuidat &c. ]Satis autem ex uerbis ipsis uides, ut aliquando incidat aequatio reducta, in qua remaneant plura signa cossica quàm unum, quae inter se sint diuersa, &tunc maioris signi cossici numerus diuidit reliquum sibi aequatum. Vt si 23–. 2220 aequentur 160, tunc transponuntur 2220, ut 23 maneant aequati 160—2220. Atque ita 23 (deposito signo suo cossico) diuidit reliquum. hoc est, a diuidit Probantur autem exempla regulae, post resolutionem radicis, iuxta pronunciationis processum. Vt, numerus inueniendus fuit 36, huius partes tertia &quarta faciunt 21, quae subtracta à 36 relinquunt 15. Et sic de alijs singulis.