Latin
231.1 to 231.4
Michael Stifel, Arithmetica integra 231.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
larem complent. Sic 620 longitudinis aequantur 72. Quia sex lineae seu radices tales, complent totam superficiem quadrangularem illam. Et hinc uides ut proportio aequalitatis, talis sit proportio, qua terminus eius refertur ad se, tanquam ad aliud, &hoc sub aequationibus cossicis. At uero sub identitate cossica (ut dum dico 620 longitudinis aequari 6ae longitudinis, aut dico 72 aequari 72) refertur idem ad seipsum tanquam ad seipsum. Et quanquam illae identitates, dum incidunt (ut saepe fit) loco aequationis, inutiles sint &steriles omnino, tamen (ut Algebrae regula haec nihil tam uile esse finit in rerum natura, cui non lo cum aliquem officij assignet) ea posita, mira facilitate formantur ualde uariae aequationes reducendae. Exempli gratia, 12 20 ponantur aequari 12 20. Quicquid iam transtuleris ab una parte ad alteram, mediante signo subtractorum, nascitur aequatio reducenda, modò hoc quod transponitur non reijciat signum subtractorum. Inspecta igitur figura quadangulari, transferantur 620 ad partem alteram, ita ut pars illa translata ferat signum subtractorum. Vides autem ex figura, ut 6 radices latitudinis faciant 36. Itaque 620 aequantur 12 20–36. Sic 8 2e aequantur 1220—24. Item 1022 aequantur 12 22–12. Et sic de alijs. Item quicquid rursum retrò transtuleris, quod uel signum subtractorum ferat, uel signum additorum, semper manet aequatio sub uariationibus istis terminorum. Vt posita hac aequatione, uidelicet 6 ac aequatae 1222–36, transfero de diminuto 6, tunc 622–6 aequabuntur 1220–30. Sic 62e–30 aequabuntur aequantur 1020 34. Sic quicquid transfertur, ita transferatur ut mutet signum, aut additorum in signum subtractorum, aut signum subtractorum in signum additorum, tunc manet illaesa aequalitas, sub terminis mutatis. Manet etiam illaesa aequatio, si utrique termino eadem addantur, aut ab eisdem eadem subtrahantur. De qua re satis dixi capite superiore: quanquam &haec quae iam dixi de transpositione, idem prorsus fundamentum habeant. id quod diligens Lector facile uidebit. Scilicet posita hac aequatione, 6 2 aequatae 1220–36, si de diminuto transse ras 6, sic stabit aequatio, 6 22– 6 aequata 1222–30.