Latin
Caput 1111
Michael Stifel, Arithmetica integra 243
Unproofread scanNot analysed yet
Primo pono dimidium numeri radicum, uidelicet 9 (cum in aequatione stent 182c) hoc est, pono lineam AB, facientem lon gitudine sua 9. Secundo, multiplico eam in se, facit 81, id est, quadratum signatum cifris &literis i. Tertio, subtraho ab illo quadrato, numerum aequationis positum à parte signi diminutorum, id quod signum subtractorum signat, uidelicet fieri debere subtractionem: scilicet, 72 subtraho ab 81. hoc est, à quadrato lineae AB, subtraho gnomonem quem uides signatum cifris, Et sic remanet quadratum quod literis i signatum uides. Quarto igitur extraho radicem quadratam ex illo quadrato relicto, facit radix illa 3: est enim radix quadrata signati literis i. Quinto (cum iam 72, id est, numerus positus à parte signi subtractorum, per subtractionem suo officio functus sit, atque cum signo suo diminutorum omnino reiectum: neque enim numerus talis duplici usu gaudet, ueluti dimidium numeri radicum. id quod me oportuit uerbosius dicere hic pro expositione mem bri quinti seu ultimi, modi illius quem superius posui de extractionibus huiusmodi, &iuxta quem modum ista omnia fiunt quae hoc capite docentur) nullum signum amodo superest, id est, neque signum subtractorum, neque signum additorum, quod expresse esset positum. Ideo res pulcherrime respondet aequationi, siue radix illa quadrati signati literis i, uidelicet 3 (quantum etiam facit lineola AD sua longitudine) subtrahatur de ra dice quadrati signati cifris &literis i (id est, de linea AD) siue ad eam addatur. Si subtrahitur, tunc relinquitur radix DB. Si uero additur, tunc fit radix CB. Scilicet si 13 aequetur 1820–72, tunc radix 6 respondet aequationi tanquam minor radix, &12 eidem aequationi respondet tanquam maior radix. Nam si pro radice recipias 6, tunc 13 facit 36. Vide iam an respondeat al tera pars aequationis, uidelicet an 1820–72 etiam faciant 36.