Latin
244.1 to 244.4
Michael Stifel, Arithmetica integra 244.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Faciunt autem 182 (120 faciente 6) 108, à quo subtracta 72, relinquunt 36. Item si recipias pro radice, lineam CB(id est, 12) tunc 18 facit 144. Vide iam an respondeat altera pars aequationis: hoc est, uide an 1820–72 etiam faciat 144. Faciente autem 120. 12. faciunt 1820. 216. à quibus subtrahe 72, tunc remanent 144. Et res sic inuenitur probata. Sic quoties 13 aequatur numero radicum, posito cum numero absoluto, mediante signo subtractorum, tunc semper (uno solummodo casu excepto) habebit ipsa aequatio duplicem radicem. Alijs uero casibus, impossibile est unam aequationem con tinere plures aequationes quàm unam. Exemplum exceptionis. Vt sit 13 aequatus 1220–36. Pono primo dimidium numeri radicum, id est, 6. Secundo multiplico 6 in se, fiunt 36, à quibus subtraho 36 posita à parte signi diminutorum, remanet o. Nihil igitur erit, quod uel subtrahatur à dimidio numero radicum, aut ad eum addatur. Itaque quoties inciderit aequatio inter 18 &radices positas, cum numero absoluto, mediante signo subtractorum, fueritque absolutus ille numerus aequalis quadrato dimidij numeri radicum, tunc ex causa iam ostensa, habebit aequatio talis pro radice sua, dimidium illud numeri radicum simpliciter. Et ut VEt ut plenius capias membra, modi extractionum, quae loquuntur de additione &subtractione (ut sunt membra, tertium &quintum, modi illius) ita accipe rem hanc. Quoties 18 aequatur tali numero cossico, 822––38, seu (quod idem est) 38––82e. hoc est, quoties in altera parte aequationis mediat signum additorum inter radices &numerum absolutum, tunc semper fit additio in utroque membro, id est, in tertio &in quinto, &nunquam fit subtractio, &impossibile est ut talis aequatio duas radices habeat. Et quoties signum subtractorum, mediat in altera parte aequationis, aequatae 18, steterintque radices â parte signi subtra–82, tunc iuxta tertium membrum fit addi ctorum, ut hic 38 tio, &non fit subtractio, eò quòd duo subtracta inter se multiplicata, faciant additum, seu ponant signum additorum. Sed iuxta membrum quintum seu ultimum, fit subtractio, propter signum illud subtractorum positum. Et impossibile est, ut aequatio habeat plures radices quàm unam.